- AREOPAGITAe
- AREOPAGITAeIudices Athienienses severissimi, instituti A. M. 2545. vivente Cecrope, eôdem annô; quô Aaron Sacerdos Summus factus est; a Solone insigniter ornati, Plut.De causis capitalibus pronuntiabant tantâ integritate, ut noctu, non interdiu iudicarent, quod non dicentes, fed quae dicerentur, observarent. Cicer. ad Att. l. 1. Ep. 14. Romanae res sic se habent, Senatus Α῎ρειος πάγος, nihil constantius, nihil severius, nihil fortius. Hi in templo Martis iudicabant; quod, cum Mars, qui Graece dicitur Α῎ρης homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim Diis in eo pago, sex sententiis absolutus sit. alex. ab Alex. l. 3. c. 5. et l. 4. c. 11. et l. 6. c. 11. Cael. Rhodig. l. 7. c. 19. Huic Senatui se sistere iussus est S. Paulus, qui unum ex Senatoribus, Dionysium etc. convertit, Actor. c. 17. v. 19. In eundem cooptabantur Novemviri sive Archontes, postquam Magistratus gesti causâ dictâ rationibsque relatis, innocentes essent deprehensi, ex Lege Solonis: Την` εν Α᾿ρείῳ βουλην` εἶναι εν τῶ κατ᾿ ενιαυτὸν Α᾿ρχόντων, Plut in Solone et Pericle. Aliis vero placet 6. tantum Tesmothetas, post exactum sui Magistratus tempus, in id Concilium quotannis fuisse assumptos, ex Libanio in Androtianae Argum. Unde patet, certô numerô Areopagitas non fuisse circumscriptos; quamquam, quot essent singulis annis, dici posset, quemadmodum in veter. Inscr. aupd Volaterranum: ΤΘ: ΛΑΜΠΠΘΤΑΤΘ: ΑΝΘΘΠΑΤΘ: τΗΣ ΕΛΛΑΔΟΣ ΠΟΘΦΘ: ΦΛΙΣΤΘ: ΚΑΙ ΑΠΕΙΟΠΑΓΙΤΗ: Η ΕΕ ΑΠΕΙΟΠΑΓΟΘ Β ΟΘΛΗ ΤΘΝ ΤΠΙΑΚΟΣΙΘΝ ΚΑΙ Ο ΔΗΜΟΣ Ο ΑΘΗΝΑΙΘΝ ΕΘΝΟΙΑΣ ΚΑΙ ΕΘΕΠΓΕΣΙΑΣ ΕΝΕΚΑ. ENEKA. Non vero omnes semper Areopagitae in omnibus causis ius dicebant, sed quidam ex illis tantum, ut in aliis factum est Tribunalibus: Hinc in causa Orestis sedisse finguntur ab Aeschylo Eumenid. Areopagitae triginta et unus tantum. Erat vero hic Magistratus perpetuus: neque quisquam eô Senatu movebatur, qui non grande et inexpiabile admisisset nefas. Illi cum Draco, Ephetis constitutis, omne abrogâsset imperium, Solon veteri iure restitutô, eum cum Ephetis de caede iudicia reddere voluit, unde quasi de novo primumque Senatum hunc constitutisse videtur: Et forte primus ex annuis Novemviris constituit: voluitque eum suô regere consiliô Rem publ. ut Leges et Maiorum instituta servarentur; Ita enim Lex eius habet apud Plut. loc. cit. Την` εν Α᾿ρείῳ πάγῳ Βουλην` εἶναι ἐπίοκοπον πάντων καὶ φύλακα τῶν νόμων. Hinc nil quidquam, quod alicuius esset momenti, sive in sago, sive in toga, absque illius auctoritate fiebat, Cicer. de Nat. Deor. l. 2. Ad eundem pertinuit cura viarum, ne quis in illis privatim quicquam aedificii exstrueret, aut obstrueret, Heraclid. Fragm. de Politiis. Laudes Senatus Aeschylus recenset Eumenid. Maiestatem tamen eius imminutum ivit Pericles, Ephialtis operâ usus, ut testatur Aristotel. Polit. l. 2. sub fin. Adeo vero honeste atque temperanter viram instituerunt hi Senatores, ut Lege caverint, ne quis eorum Comoediam scriberet: Μηδένα ποιεῖν Κωμῳδίας Α᾿ρειοπαγίτην, Plut. de Atheniens. gloria. Idem autem Senatus rationes suas quotannis referebat, ex Lege, Την` Βουλην, την` εν Α᾿ρείῳ πάγῳ ἐγγράφειν πρὸς τοὺς Λογιςτας λόγον καὶ ἐυθύνας διδόναι. Senatus Areopagiticus apud Logistas rationes suas referto,Aeschin. contra Ctesiphont. etc. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 3. tit. 2. qui est de Magistratibus et Fr. Rossaeum Archaeol. Att.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.